Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque nisi magnam spem haberem C. Caesari nos causam municipi probaturos, non erat causa cur a te hoc tempore aliquid contenderem ; sed quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitavi contendere ut hanc causam illi integram conservares.

quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris necessarios. hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum ; nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me exstiterit singulare.

quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum fortunas agi eius municipi intellegas, quod sit mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des ; quod erit huius modi ut, si a Caesare quod speramus impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit opera ut impetraremus. hoc cum mihi gratissimum feceris tum viros optimos homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque devinxeris.

Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45).M. CICERO M. RVTILIO S.

Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset. P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt. is cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti. hoc idcirco scripsi, ut intellegeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio.

res 'autem est haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis.

ego te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me adfeceris non modo laetitia, sed etiam quodam modo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario satis fecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo. Maius mihi dare beneficium nullum potes ; id mihi intelleges esse gratissimum.

Scr., ut videtur, Tarsi vel ex. a. 703 (5 ) vel in. a. 704 (50).CICERO CRASSIPEDI S.

quamquam tibi praesens commendavi, ut potui diligentissime, socios Bithyniae teque cum mea commendatione tum etiam tua sponte intellexi cupere ei societati quibuscumque rebus posses commodare, tamen cum ii, quorum res agitur, magni sua interesse arbitrarentur me etiam per litteras declarare tibi qua essem erga ipsos voluntate, non dubitavi haec ad te scribere.