Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque is atque illum ipsum patronum suum. apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem. itaque si quid aut mihi aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et fide tum domo et re uti tamquam mea. haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non †vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi pernecessario scribere.

peto igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit. si et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. ut igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te vehementer etiam atque etiam rogo. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.