Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

haec propterea scripsi, ut et me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris. hoc mihi erit vehementer gratum idque ut facias te etiam atque etiam rogo.

Scr. Romae circ. med. in. Sept. a. 708 (46).M. TVLLIVS CICERO P. SERVILIO ISAVRICO PROCOS. CONLEGAE S. P.

gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re p., id est de statu provinciae, -de institutis tuis familiariter scribes. quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam.

ego ad te de re p. summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse.