Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

non putavi fieri posse ut mihi verba dessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam. incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium. id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar.

sed vereor ne iam superesse mihi verba putes, quae dixeram defutura. commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas. hominem facillimum liberalissimumque cognosces. itaque te rogo ut eum solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas. id mihi fratrique meo gratissimum feceris.