Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cluvius Puteolanus valde me observat valdeque est mihi familiaris. is ita sibi persuadet, quod in tua provincia negoti habeat nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum. nunc quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse. *mulasei=s et *)alabandei=s pecuniam Cluvio debent. dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut ecdici a Mylasinis Romam mitterentur. id factum non est. legatos audio missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. qua re peto a te ut et eos et *)alabandei=s iubeas ecdicos Romam mittere.
praeterea Philocles Alabandensis u(poqh/kas Cluvio dedit. eae commissae sunt. velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluvi tradat aut pecuniam solvat, praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvant aut fructibus suis satis faciant.
Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. id velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur. his de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi labo rare videtur quam ipse Cluvius ; cui satis factum esse a nobis valde volo. his de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.