Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde laborarem. M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius. multa illius in me officia, multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus.
quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. vale.
P. Messienum, equitem R. omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.
A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit ; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi ; frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ; quo melius te de eo existimaturum arbitror. fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.
L. Genucilio Curvo iam pridem utor familiarissime, optimo viro et homine gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur ; patietur autem in omnibus ; nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit.