Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te valuisse videar quam gratia. quam ob rem te in maiorem modum rogo ut C. Curti rem meam putes esse, quicquid mea causa faceres, ut, id C. Curti causa cum feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

Scr. Romae pos! med. a. 698 (56).M. CICERO Q VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS.

S. v. b. e. v. credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum. id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti.

Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ;