Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam. L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite R. familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est.

Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnati absentis rem ut tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent. velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.