Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

te, mi Plance, pro paterna necessitudine, pro nostro amore, pro studiis et omni cursu nostro totius vitae simillimo rogo et a te ita peto, ut maiore cura, maiore studio nullam possim, ut hanc rem suscipias, meam putes esse, enitare, contendas, efficias ut mea commendatione, tuo studio, Caesaris beneficio hereditatem propinqui sui C. Capito obtineat. omnia quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare, si petissem, ultro te ad me detulisse putabo, si hanc rem impetravero.

illud fore tibi adiumento spero, cuius ipse Caesar optimus esse iudex potest : semper Caesarem Capito coluit et dilexit. sed ipse huius rei testis est ; novi hominis memoriam. itaque nihil te doceo ; tantum tibi sumito pro Capitone apud Caesarem quantum ipsum meminisse senties.