Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio.

peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et consilio tuo. sic enim praescripsimus iis, quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus in rebus, quae in aliquam controversiam vocarentur, te arbitro et, quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur. id ut honoris mei causa suscipias, vehementer te etiam atque etiam rogo.

illud praeterea, si non alienum tua dignitate putabis a esse, feceris mihi pergratum, si qui difficiliores erunt, ut rem sine controversia confici nolint, si eos, quoniam cum senatore res est, Romam reieceris. quod quo minore dubitatione facere possis, litteras ad te a M. Lepido consule, non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur) sed quodam modo quasi commendaticias sumpsimus.

scriberem quam id beneficium bene apud Mescinium positurus esses, nisi et te scire confiderem et mihi peterem. sic enim velim existimes, non minus me de illius re laborare quam ipsum de sua. sed cum illum studeo quam facillime ad suum pervenire tum illud laboro ut non minimum hac mea commendatibne se consecutum arbitretur.