Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, idque a puero ; nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit. nunc autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat. posse arbitror ; valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. et tamen, quod negaveram, commendo tibi eum. quicquid ei coin-modaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO S. D. SER. 5VLPICIO.

M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur ; nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea. maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat ac diligit.

quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere serius ; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si quam in illum ante bas meas litteras contulisti, quam maximus potest mea commendatione cumulus accedat ;