Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria. vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi ; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.

Scr. Romae paulo post ep. xis.CICERO BRVTO S.

L. Castronius Paetus, longe princeps municipi Lucensis, est honestus, gravis, plenus offici, bonus plane vir et cum virtutibus tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, ornatus ; meus autem est familiarissimus, sic prosus ut nostri ordinis observet neminem diligentius. qua re ut et meum amicum et tua dignum amicitia tibi commendo. cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. vale.