Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam ; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse. sed cum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet ut quam diligentissime scriberem, malui facere, quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur.