Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed ne plura (dicendum enim aliquando est), Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem. nihil est illo mihi nec carius nec iucundius. is (non quo sit ex istis ; est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses. nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse non te in me inliberalem sed me in se neglegentem putabit. quam ob rem peto a te ut scribas ad tuos posse tua voluntate decretum illud Areopagitarum, quem u(pomnhmatismo\n illi vocant, tolli. sed redeo ad prima.

prius velim tibi persuadeas ut hoc mea causa libenter facias quam ut facias ; sic tamen habeto, si feceris quod rogo, fore mihi gratissimum. vale.

Scr. Romae, ut videtur, m. Apr. aut paulo post a. 702 (52).CICERO MEMMIO S.

C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes. nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare K. Quintilibus. impedior verecundia ne te pluribus verbis rogem ; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.