Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror. itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis.
nos hic de Dolabella audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse. hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est tantum quod non p. R. a te perfici atque obtineri posse iudicet. vale.