Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes. promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem p. defensurum. et quamquam nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnis quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei p. reciperatam. tu fac in augenda gloria te ipsum vincas. vale.

Scr. Romae v Id. Iun. aut paulo post a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror. itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis.

nos hic de Dolabella audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse. hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est tantum quod non p. R. a te perfici atque obtineri posse iudicet. vale.

Scr. Romae inter xvi et iii K. Quint. a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. ' tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore.

nos confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti. itaque tibi persuade maximam rei p. spem in te et in tuis copiis esse. firmos omnino exercitus habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire. exigua enim spes est rei p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. vale.

Scr. Romae circ. K. Quint. a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

Lepidus, tuus adfinis, meus familiaris, pr. K. Quintilis sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est ceterique qui una cum illo a re p. defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est. fortis sane senatus, sed maxime spe subsidi tui. bellum quidem, cum haec scribebam, sane magnum erat scelere et levitate Lepidi. nos de Dolabella cotidie quae volumus audimus, sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio.

quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur. quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo ; cuius rei tum tempus erit cum quid opis rei p. laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit notum esse coepe4t nam adhuc tantum conatus audiuntur optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. tua virtute, magnitudine animi nihil est nobilius.