Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re p. sentiente ; nam quid dicam 'cupidissimo tui, qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem ; adventus ipsius ad te satis eum commendabit.

tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen ; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat. qui si conservatus erit, vicimus ; sin, quod di omen avertant! omnis omnium cursus est ad vos. proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum quanto opus est ad universam rem p reciperandam. vale.

Scr. Romae circ. Non, Mart. a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere ; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset. ea sententia dicta productus sum in contionem a tr. pl. M. Servilio. dixi de te quae potui tanta contentione quantum forum est, tanto clamore consensuque populi ut nihil umquam simile viderim. id velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim. mulier timida verebatur ne Pansae animus offenderetur. in contione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici. sed me haec non movebant, alia valebant ; favebam et rei p., cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae.

quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes. promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem p. defensurum. et quamquam nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnis quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei p. reciperatam. tu fac in augenda gloria te ipsum vincas. vale.