Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut officiis aut amore. non dubitabam equidem, verum tamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus. O hominem semper illum quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem! vultus me hercule tuos mihi expressit omnis, non solum animum ac verba pertulit. itaque noli vereri ne tibi suscensuerim, quod eodem exemplo ad me quo ad ceteros. requisivi equidem proprias ad me unum litteras, sed neque vehementer et amanter.
de sumptu, quem te in rem militarem facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae ; quae conquiritur undique, ut optime meritis militibus promissa solvantur ; quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror.
de Attio Dionysio nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Tratorius. de P. Lucceio nihil tibi concedo, quo studiosior tu sis quam ego sum ; est enim nobis necessarius. sed a magistris cum contenderem de praeterendo die, probarunt mihi sese quo minus id facerent et compromisso et iure iurando impediri. qua re veniendum arbitror Lucceio ; quamquam, si meis litteris obtemperavit, cum tu haec leges illum Romae esse oportebit.
ceteris de rebus maximeque de pecunia, cum Pansae mortem ignorares, scripsisti quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere. quae te non fefellissent, si viveret ; nam te diligebat ; post mortem autem eius quid fieri posset non videbamus. de Venuleio, Latino, Horatio valde laudo ; illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum ignominia dignis non erant comparandi), eosque, ex s. c. si non decedunt, cogendos ut decedant existimo. haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo is binas accepi ; de reliquo velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem.
etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem ; nam quod est molestiae non sane multo levius est, cum te non video, quod esse potuit voluptatis certe, si vidissem te, plus fuisset. itaque non dubitabo dare operam ut te videam, cum id satis commode facere potuero ; interea quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest agam.
nunc te illud primum rogabo ne quid invitus mea causa facias, sed id, quod mea intelleges multum, tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi ut id libenter facias ante persuaseris. Cum zzzPatrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia vehementer ab eo dissentio. sed et initio Romae, cum te quoque et tuos omnis observabat, me coluit in primis et nuper, cum ea quae voluit de suis commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a Phaedro, qui nobis, cum pueri essemus, ante quam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est.