Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur. itaque ante diem vi Non. Oct. productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus ; de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo viaticum eripuerunt. quid eos interpretari putas, cum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. et tamen me quidem favente magis quam sperante etiam nunc residet spes in virtute tua. sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. vale.

Scr. Romae circ. K. Febr. a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses ; reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule. quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa : nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt. itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.

sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam ; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo. de Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. scriberem plura, si rem causamque nossem ; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama. tuas litteras avide exspecto. vale.