Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

auget tuus amicus furorem in dies. primum in statua quam posuit in rostris inscripsit 'PARENTI OPTIME MERITO,' ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico 'iudicemini'? iudicemur potius ; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset. sed hoc vestrum est ; quod quoniam praeteriit, utinam haberem quid vobis darem consili! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciendum sit. quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit?

consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur. itaque ante diem vi Non. Oct. productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus ; de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo viaticum eripuerunt. quid eos interpretari putas, cum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. et tamen me quidem favente magis quam sperante etiam nunc residet spes in virtute tua. sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. vale.

Scr. Romae circ. K. Febr. a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses ; reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule. quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa : nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt. itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.

sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam ; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo. de Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. scriberem plura, si rem causamque nossem ; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama. tuas litteras avide exspecto. vale.

Scr. Romae circ. Non. Febr. a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses ; loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias. id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus ; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res p. est ; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis.

quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius. erat autem Claternae noster Hirtius, ad forum Corneli Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat. hiems adhuc rem geri prohibuerat. Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur. praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae ; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus. erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar a firmus est et rectus. Ser. Sulpici morte magnum praesidium amisimus ; reliqui partim inertes, partim improbi ; non nulli invident eorum laudi quos in re p. probari vident ; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. haec erant fere quae tibi nota esse vellem ; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. vale.

Scr. Romae inter ex. m. Mart. et vii Id. Apr. a. 711 (43).CICERO CASSIO S.

qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re p. sentiente ; nam quid dicam 'cupidissimo tui, qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem ; adventus ipsius ad te satis eum commendabit.

tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen ; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat. qui si conservatus erit, vicimus ; sin, quod di omen avertant! omnis omnium cursus est ad vos. proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum quanto opus est ad universam rem p reciperandam. vale.