Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse ; sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere. metuisti igitur ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere.

quod societatem rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas gratum est ; quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit. gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas ; nec enim id inter nos facere debemus. senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. itaque nec de HS X_X_ nec de HS D_C_C_ quicquam agi nunc per senatum potest. tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. in re p. quid agatur credo a te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum ; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.