Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similis sui, Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneum, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium. ex eorum oratione intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione. tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant ut iis plus a te tributum intellegerem quam ego te auderem rogare.

audebo tamen ; scio enim quantum ponderis mea commendatio sit habitura. qua re a te peto ut ad eam liberalitatem qua sine meis litteris usus es quam maximus his litteris cumulus accedat. caput autem est meae commendationis ne patiare Erotem Turium, Q. Turi libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos. magnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem. quod ut velis te vehementer etiam atque etiam rogo.

Scr. Romae vere a. 711 (43).CICERO CORNIFICIO S.

Sex. Aufidius et observantia qua me colit accedit ad proximos et splendore, equiti Romano nemini cedit; est autem ita temperatis moderatisque moribus ut summa severitas summa cum humanitate iungatur. cuius tibi negotia quae sunt in Africa ita commendo ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim. pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat meas apud te litteras maximum pondus habuisse. hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo.

Scr. Romae paulo post xiii K. April. a. 711 (43).CICERO CORNIFICIO S.

adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse ; sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere. metuisti igitur ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere.