Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim ; cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus. is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum. ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. facies igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.
Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit. eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva ; etenim eo ipso die senatus decrevit ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas litteras recitavit. Magna senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisi et Tauri ; factum de te s. c. honorificum. postulabatur ut etiam illi notarentur ; sed Pansa clementior.