Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

A. d. xiii K. Ian. senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset. hoc ego cum rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae. quam ob rem te amoris nostri causa rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius.

vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat in Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses. sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est : fac ut provinciam retineas in potestate rei p. plura scripsissem, nisi tui festinarent. itaque Chaerippo nostro me velim excuses.

Scr. Romae paulo post vii id. Oct. a. 710 (44). CICERO CORNIFICIO S.

omnem condicionem imperi tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius. O multa intolerabilia locis omnibus! sed quo tua maior dignitas, eo quae tibi acciderunt minus ferenda ; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingeni moderate fers, a te ea non ulciscenda sunt, etiam si non sunt dolenda. sed haec posterius. rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio.

quod ni ita putarem, ipse perscriberem in primisque Caesaris Octaviani conatum ; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum faceret ; prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. quid quaeris? magna spes est in eo ; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat. A. d. vii Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare.

habes formam rei p., si in castris potest esse res p. ; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei p. gustare potuisti. atque antehac quidem sperare saltem licebat, nunc etiam id ereptum est. quae enim est spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere quibus se salvo locus in civitate esse non posset?

equidem et haec et omnia quae homini accidere possunt sic fero ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec a quo culpa absit quicquam in malis numerandum. sed haec tu melius. Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi. da operam ut valeas ; hoc mihi gratius facere nihil potes.

Scr. Romae circ. ix K. Febr. a. 711 (43).CICERO CORNIFICIO S.

ego nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo laudandi tui sed ne ornandi quidem ; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. te tamen hortor ut omni cura in rem p. incumbas. hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis tuae.