Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. at etiam de te contionatur, nec impune ; nam sentiet quos lacessierit. ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis ; a me futura debes cognoscere ; quorum quidem non est difficilis coniectura. oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter ; Hirtius noster tardius convalescit. quid futurum sit plane nescio ; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram ; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.

Scr. Romae a. 710 (44) paulo post xiii K. Ian. CICERO CORNIFICIO S.

A. d. xiii K. Ian. senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset. hoc ego cum rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae. quam ob rem te amoris nostri causa rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius.