Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. at etiam de te contionatur, nec impune ; nam sentiet quos lacessierit. ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis ; a me futura debes cognoscere ; quorum quidem non est difficilis coniectura. oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter ; Hirtius noster tardius convalescit. quid futurum sit plane nescio ; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram ; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.