Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

his litteris scriptis milites circiter xxx, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt. hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam quae in Syria est venisse, non receptum conatum esse aliquotiens vi introire ; repulsum semper esse cum magno suo detrimento itaque DC circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laudiceam versus ; ea nocte omnis fere Asiaticos milites ab eo discessisse ; ex his ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quadridui iter Laudicea afuisse tum cum Dolabella eo tenderet. quam ob rem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum. iiii N. Iun. Pergae.

Scr. Athenis viii K. Iun. a. 710 (44).TREBONIVS CICERONI S.

S. v. b. Athenas veni a. d. xi K. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis summaque modestiae fama. qua ex re quantam voluptatem ceperim scire potes etiam me tacente ; non enim nescis quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare ; nihil adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim mihi a te potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus iis qui Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu maxime amas, hoc est optimarum. itaque tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis quod eum, quem necesse erat diligere qualiscumque esset, talem habemus ut libenter quoque diligamus.

qui cum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, non modo invitatus sed etiam rogatus est a me ut id potis simum nobis obtinentibus provinciam faceret ; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. illud quoque erit nobis curae ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis in quae tua cohortatione incitatur futurum ; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat.

vos quid ageretis in re p., cum has litteras dabam, non sciebam ; audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa ut aliquando otiosa libertate fruamur ; quod vel minime mihi adhuc contigit. ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi. in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis eu)qurrhmone/steros videbor, turpitudo personae eius in quam liberius invehimur nos vindicabit. ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eius modi et homines et civis. deinde qui magis hoc Lucilio licuerit adsumere libertatis quam nobis? cum etiam si odio pari fuerit in eos quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit in quos tanta libertate verborum incurreret.