Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire sed Romae acturos consulatum. itaque si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa adfirmavit se daturum operam ne in suo consulatu mihi succedatur. ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo ; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti ; quae ego ne frustra subierim nive, prius quam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar valde laboro. nam si potuissem quam exegeram pecuniam universam mittere, postularem ut mihi succederetur ; nunc, quod Cassio dedi, quod Treboni morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo ; quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero. id ut per te consequar velim, ut solet, tibi curae sit.

ego me de re p. puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam sed tantum quantum Cassius et Bruti non solum illius facti periculique societate sed etiam huius temporis studio et virtute. primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem p. traduxi Cassioque tradidi, primus dilectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei p. Syriam exercitusque qui ibi erant coniunxi; nam nisi ego tantam pecuniam tantaque praesidia et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam et nunc non minora pericula rei p. a Dolabella instarent quam ab Antonio.

atque haec omnia is feci qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed patri/da e)mh\n ma=llon filw=n omnibus meis bellum primus indixi. haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis sed etiam in labore et periculis. at tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei p. poterimus.

filium tuum, ad Brutum cum veni, videre non potui, ideo is quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo ; fratris enim loco mihi est qui ex te natus teque dignus est. vale. D. iiii K. Iun. Pergae.