Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re p. meritos esse animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem p. quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere. nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. haec a te peto non solum rei p. quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse.

crede mihi hunc exercitum quem habeo senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius voluntate adsidue audiendo mirifice te diligit carumque habet. qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit.

Litteris scriptis audii Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis. proficiscar in Ciliciam. quid egerim celeriter ut scias dabo operam ; ac velim, ut meremur de re p., sic felices simus. fac valeas meque ames. Nonis Maiis ex castris.

Scr. in Cypro Crommyuacride Id. Iun. a. 711 (43).C. CASSIVS Q. S. D. M. CICERONI

S. v. b. e. v. Cum rei p. vel salute vel victoria gaudemus tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. fatale nescio quid tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus. est enim tua toga omnium armis felicior ; quae nunc quoque nobis paene victam rem p. ex manibus hostium eripuit ac reddidit. nunc ergo vivemus liberi, nunc te, omnium maxime civis et mihi carissime, id quod maximis rei p. tenebris comperisti, nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem p. amoris et, quae saepe pollicitus es te et taciturum dum serviremus, et dicturum de me tum cum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere desiderabo quam sentiri a te ipso. neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non subita nec convenientia sed similia illis cogitationibus quarum tu testis es fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes.