Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re p. meritos esse animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem p. quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere. nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. haec a te peto non solum rei p. quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse.

crede mihi hunc exercitum quem habeo senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius voluntate adsidue audiendo mirifice te diligit carumque habet. qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit.