Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

persuade tibi igitur in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p. exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res p. satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. vale.

Scr. in castris Tadolicis Non. Mart. a. 711 (43).C. CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI

S. v. b. e. e. q. v. in Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imp. viri fortes optimique cives, postea quam audierunt quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo rem p. administrant. item legionem quam Q. Caecilius Bassus habuit ad me venisse scito, quattuorque legiones quas A. Allienus ex Aegypto eduxit traditas ab eo mihi esse scito.

nunc te cohortatione non puto indigere ut nos absentis remque p., quantum est in te, defendas. scire te volo firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem p. defendas. reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. vale. D. Nonis Martiis ex castris taricheis.

Scr. in castris in Syria Non. Mai. a. 711 (43).CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI SV0.

S. v. h. e. e. q. v. legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi ; videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei p. causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re p. quiescere non posse, deinde, .cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque compluris Romam misi ; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerint. quod si litterae perlatae non sunt, non dubito quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprenderit litterasque interceperit.