Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque optamus ut quam primum te in Italia videamus. rem p. nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit quanto est Lepidus ; ille enim ex turbulenta re p., hic ex pace et victoria bellum excitavit. huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum.

persuade tibi igitur in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p. exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res p. satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. vale.