Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur. quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo ; cuius rei tum tempus erit cum quid opis rei p. laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit notum esse coepe4t nam adhuc tantum conatus audiuntur optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. tua virtute, magnitudine animi nihil est nobilius.

itaque optamus ut quam primum te in Italia videamus. rem p. nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit quanto est Lepidus ; ille enim ex turbulenta re p., hic ex pace et victoria bellum excitavit. huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum.

persuade tibi igitur in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p. exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res p. satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. vale.

Scr. in castris Tadolicis Non. Mart. a. 711 (43).C. CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI

S. v. b. e. e. q. v. in Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imp. viri fortes optimique cives, postea quam audierunt quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo rem p. administrant. item legionem quam Q. Caecilius Bassus habuit ad me venisse scito, quattuorque legiones quas A. Allienus ex Aegypto eduxit traditas ab eo mihi esse scito.

nunc te cohortatione non puto indigere ut nos absentis remque p., quantum est in te, defendas. scire te volo firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem p. defendas. reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. vale. D. Nonis Martiis ex castris taricheis.