Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
neque haec idcirco tibi scribo, quod te non eadem animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc dubium est. Plancum quoque confirmetis oro ; quem spero pulso Antonio rei p. non defuturum. si se Alpis Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus conlocare et te de omni re facere certiorem. iii K. Mai. ex castris Regio.
non mihi rem p. plus debere arbitror quam me tibi. gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes †sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis ; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur. interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus res p. a me commode administrari possit. quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam.
primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit. satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror ; scio enim cui scribam.