Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

eo tempore Polla tua misit ut ad te si quid vellem darem litterarum, cum quid scriberem non habebam ; omnia enim erant suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid egissent nihildum nuntiabatur. haec tamen scribenda existimavi, primum senatum populumque R. de te laborare non solum salutis suae causa sed etiam dignitatis tuae. admirabilis enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium ; ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege sic hoc tempore regno te rem p. liberaturum.

Romae dilectus habetur totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae servitutis. de reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus ; quos spero brevi tempore societate victoriae tecum copulatos fore. reliquum est ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae.