Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et Servium, consobrinum tuum, quae mea fuerit sententia cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit ; reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus, tamen ex Graeceio poteris cognoscere.

caput autem est hoc, quod te diligentissime percipere et meminisse volo, ut ne in libertate et salute p. R. conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, ne et tuum factum condemnes (nullo enim publico consilio rem p. liberavisti, quo etiam est res illa maior et clarior) et adulescentem vel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam publicam privato consilio susceperit, denique homines rusticos, sed fortissimos viros civisque optimos, dementis fuisse iudices, primum milites veteranos commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam, quae suum consulem hostem iudicaverunt seque ad salutem rei p. defendendam contulerunt. voluntas senatus pro auctoritate haberi debet, cum auctoritas impeditur metu.

postremo suscepta tibi causa iam his est, ut non sit integrum, primum Idibus Martiis, deinde proxime exercitu novo et copiis comparatis. quam ob rem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias nisi iussus, sed ut ea geras quae ab omnibus summa cum admiratione laudentur.