Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tuum est hoc munus, tuae partes, a te hoc civitas vel omnes potius gentes non exspectant solum sed etiam postulant. quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. quam ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei p. causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, me tuis optimis consiliis amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.
Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit ; tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit. quod mihi tuam dignitatem commendas, eodem tempore existimo te mihi meam dignitatem commendare, quam me hercule non habeo tua cariorem. qua re mihi gratissimum facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium meum defuturum.