Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Lupus familiaris noster cum a te venisset cumque Romae quosdam dies commoraretur, ego eram in iis locis in quibus maxime tuto me esse arbitrabar. eo factum est ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curasset tuas ad me perferendas. Romam autem veni a. d. v Idus Dec. nec habui quicquam antiquius quam ut Pansam statim con-venirem ; ex quo ea de te cognovi quae maxime optabam. qua re hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti ;
illud tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere. tu si dies noctesque memineris, quod te facere certo scio, quantam rem gesseris, non obliviscere profecto quantae tibi etiam nunc gerendae sint. si enim iste provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, ante quam illum intellexi non modo aperte sed etiam libenter cum re p. bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis. quam ob rem te obsecro iisdem precibus quibus senatus populusque Romanus ut in perpetuum rem p. dominatu regio liberes, ut principiis consentiant exitus.
tuum est hoc munus, tuae partes, a te hoc civitas vel omnes potius gentes non exspectant solum sed etiam postulant. quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. quam ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei p. causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, me tuis optimis consiliis amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.