Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

'at ludos quos Caesaris victoriae Caesar adulescens fecit curavi.' at id ad privatum officium, non ad statum rei p. pertinet ; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare petenti negare non potui.

veni etiam consulis Antoni domum saepe salutandi causa ; ad quem qui me parum patriae amantem esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentis ventitare reperies. sed quae haec est adrogantia, quod Caesar numquam interpellavit quin quibus vellem atque etiam quos ipse non diligebat tamen iis uterer, eos qui mihi amicum eripuerunt carpendo me efficere conari ne quos velim diligam?

sed non vereor ne aut meae vitae modestia parum valitura sit in posterum contra falsos rumores aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam.sui similis amicos habere. mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae in otio Rhodi degam ; sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae ut recte fieri semper cupiam. Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem fecit. bene vale et me dilige.

Scr. vel ex. m. Iun. vel in. Quint. a. 710(44). .CICERO OPPIO S. D.

dubitanti mihi, quod scit Atticus noster, de hoc toto consilio profectionis, quod in utramque partem in mentem multa veniebant, magnum pondus accessit ad tollendam dubitationem iudicium et consilium tuum ; nam et scripsisti aperte quid tibi videretur et Atticus ad me sermonem tuum pertulit. semper iudicavi in te et in capiendo consilio prudentiam summam esse et in dando fidem maximeque sum expertus, cum initio civilis belli per litteras te consuluissem quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium an manendum in Italia. suasisti ut consulerem dignitati meae ; ex quo quid sentires intellexi et sum admiratus fidem tuam et in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium meum quam illius voluntas fuit.

equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi et, cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentis a te cultos et defensos esse memini et, post meum reditum quam familiariter mecum vixeris quaeque ego de te et senserim et praedicarim, omnis qui solent haec animadvertere testis habemus. gravissimum vero iudicium de mea fide et constantia fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti ; quod tuum iudicium nisi mea summa bene volentia erga te omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo.

tu, mi Oppi, conservabis amorem tuum (etsi more magis hoc quidem scribo quam quo te admonendum putem) meaque omnia tuebere ; quae tibi ne ignota essent Attico mandavi ; a me autem, cum paulum oti nacti erimus, uberiores litteras exspectato. da operam ut valeas. hoc mihi gratius facere nihil potes.

Scr. in Pompeiano v Non. Mai. a. 710 (44).CICERO CASSIO S.

FINEM nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re p. cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto ; quam quidem iam habeo ipse meliorem re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta. manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cotidie ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita sedulo compressa est ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. reliqua magna sunt ac multa sed posita omnia in vobis. quamquam primum quidque explicemus. nam ut adhuc quidem actum est, non regno sed rege liberati videmur ; interfecto enim rege regios omnis nutus tuemur, neque vero id solum sed etiam, quae ipse ille si viveret non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus. nec eius quidem rei finem video. tabulae figuntur, immunitates dantur, pecuniae maximae discribuntur, exsules reducuntur, senatus consulta falsa deferuntur, ut tantum modo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res p. iaceat in iis perturbationibus in quas eam ille coniecit.

haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem p. a vobis. habet illa quidem tantum quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et benefici vestri a vobis magna desiderat. adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni ; nihil amplius ; ornamenta vero sua quae reciperavit? an quod ei mortuo paret quem vivum ferre non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus? at enim ita decrevimus. fecimus id quidem temporibus cedentes, quae valent in re p. plurimum ; sed immoderate quidam et ingrate nostra facilitate abutuntur. verum haec propediem et multa alia coram ; interim velim sic tibi persuadeas, mihi cum rei p. quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem. da operam ut valeas. vale.