Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nondum satis constitui molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo cum plenus offici tum utriusque nostrum amantissimus. nam cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit. quem cum obiurgarem quod parum valetudini parceret, tum ille nihil sibi longius fuisse quam ut me videret. num quidnam inquam 'novi?' detulit ad me querelam tuam. de qua prius quam respondeo pauca proponam.

quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior. sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet. dilexi te quo die cognovi meque a te diligi iudicavi. tuus deinde discessus isque diuturnus ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari ; tuum tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in Gallia. quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. multa praetereo quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt ; graviora enim consecuta sunt.

et initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum. primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas consili, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. nec vero sum oblitus litterarum tuarum quas ad me misisti, cum Caesari obviam venisses in agro, ut arbitror, Trebulano.

secutum illud tempus est, cum me ad Pompeium proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna. quod officium tuum, quod studium vel in absentem me vel in praesentis meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi te amiciorem iudicaverunt? veni Brundisium. oblitumne me putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu?

tandem aliquando Romae esse coepimus. quid defuit nostrae familiaritati? in maximis rebus quonam modo gererem me adversus Caesarem usus tuo consilio sum, in reliquis officio. cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut haec filosofou/mena scriberem tu me impulisti? post Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit quam ut essem ego illi quam familiarissimus? quod effeceras.

quorsum igitur haec oratio longior quam putaram? quia sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quicquam a me commissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse. nam praeter haec quae commemoravi, quae testata sunt et inlustria, habeo multa occultiora, quae vix verbis exsequi possum. omnia me tua delectant sed maxime maxima cum fides in amicitia, consilium, gravitas, constantia tum lepos, humanitas, litterae.

quapropter (redeo nunc ad querelam) ego te suffragium tulisse in illa lege primum non credidi ; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse. dignitas tua facit ut animadvertatur quicquid facias, malevolentia autem hominum ut non nulla durius quam a te facta sint proferantur. ea tu si non audis, quid dicam nescio ; equidem, si quando audio, tam defendo quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. defensio autem est duplex ; alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio, alia quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum.

sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit (quod mihi quidem videtur), in utramque partem de tuo officio disputari posse, vel in eam qua ego soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum diligas, vel in eam qua non nulli utuntur, libertatem patriae vitae amici anteponendam. ex his sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae! illa vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius is quam ego commemorat aut saepius, te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et moderandae victoriae? in quo qui mihi non adsentiretur inveni neminem. qua re habeo gratiam Trebatio, familiari nostro, qui mihi dedit causam harum litterarum ; quibus nisi credideris, me omnis offici et humanitatis expertem iudicaris ; quo nec mihi gravius quicquam potest esse nec te alienius.