Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

narro tibi : antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ; te igitur imitabor. quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ; sed, ut mones, 'frenum momordi' ; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae.

quod scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius. pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. habes amantissimum Servium ; nos non desumus. viii Idus Iunias.