Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ; cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit.

qua re etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere. nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere. quod ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.

Scr. Eporediae viii K. Iun. a. 711 (43).D. BRVTVS S. D. M. CICERONI

nos hic valemus recte et quo melius valeamus operam dabimus. Lepidus commode nobis sentire videtur. omni timore deposito debemus libere rei p. consulere. quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis rei p. valentibus magnum animum habere debebas ; quem et semper habuisti et nunc fortuna adiuvante augere potes.

quae tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquuntur. si frenum momorderis, peream si te omnes quot sunt conantem loqui ferre poterunt. ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor. viii K. Iunias Eporedia.

Scr. Romae viii Id. Iun. a. 711 (43).M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.

narro tibi : antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ; te igitur imitabor. quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ; sed, ut mones, 'frenum momordi' ; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae.

quod scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius. pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. habes amantissimum Servium ; nos non desumus. viii Idus Iunias.

Scr. Romae xiv K. Quint. a. 711 (43).M. CICERO S. D. D. BRVTO.

exspectanti mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro. scito igitur in te et in conlega spem omnem esse.