Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nam quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decem viris non essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? sed tamen, cum ego sensissem de iis qui exercitus haberent sententiam ferri oportere, idem illi qui solent reclamarunt ; itaque excepti etiam estis me vehementer repugnante. Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit.

quod autem scribis te, quod pro te ipso non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu libero ; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde laboro. sim enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest.

quod mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis ; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere. quam ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia. sed vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam. tuis enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi. consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi. si quid erit occultius et, ut scribis, 'reconditum,' meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. non. Iun.

Scr. Romae cire. prid. Id. Quint. a. 711 (43).M. CICERO S. D. D. BRVTO.

Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ; cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit.