Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua populique Romani victoria. senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortis duces. itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari.

etenim cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? nec vero Lepidum timebamus. quis enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei p. indiceret?