Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

vos magnum animum optimamque spem de summa re p. habere volumus, Cum et nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctus ad omnia pro vobis videatis paratos. sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus ; qui quidem eas copias, quas diu simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum converterunt.

Scr. in castris Parmae ex. m. Apr. a. 711 (43).D. BRVTVS COS. DESIG. M. CICERONI S. D.

Parmensis miserrimos ---

Scr. Romae iv Kal. Iun. a. 711 (43).M. CICERO D. BRVTO COS. DESIG. S. D.

mirabiliter, mi Brute, laetor mea consilia measque sententias a te probari de decem viris, de ornando adulescente. sed quid refert? mihi crede, homini non glorioso, plane iam, Brute, frigeo ; o)/rganon enim erat meum senatus ; id iam est dissolutum. tantam spem attulerat exploratae victoriae tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antoni conciso exercitu, †ut omnium animi relaxati sint, meaeque illae vehementes contentiones tamquam skiamaxi/ai esse videantur†.

sed ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant qui illas norunt ulla condicione ad te posse perduci ; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi, eaque habebitur. de Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi adsentior ; sed, ut scribis, habes obtrectatores ; quos equidem facillime sustineo, sed a impediunt tamen.

ex Africa legiones exspectantur ; sed bellum istuc renatum mirantur homines. nihil tam praeter spem umquam ; nam die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem p. liberatam, hi novi timores retexunt superiora. scripsisti autem ad me litteris iis, quas Idibus . Maus dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido. id si ita est, omnia faciliora ; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum non extimesco. tuae partes sunt ; ego plus quam feci facere non possum. te tamen, id quod spero, omnium maximum et clarissimum videre cupio.

Scr. Romae inter viii et iii K. Quint. a. 711 (43).M. CICERO D. BRVTO COS. DES. S. D.

etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco conlegae mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. coniunctio tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit.

quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis sed tecum ipse certa. plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito. Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. vale. .