Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

--- in spem venerant, quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis paris arbitrabantur neque ex Italia tam celeriter exercitum traici posse credebant. quos ipsi adhuc satis adroganter Allobroges equitatusque omnis, qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius posse confidimus. tamen si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei p. iniungant summa a nobis dabitur opera.

vos magnum animum optimamque spem de summa re p. habere volumus, Cum et nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctus ad omnia pro vobis videatis paratos. sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus ; qui quidem eas copias, quas diu simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum converterunt.