Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum abessem ab eo milia passuum xxx et se iam Ventidius coniunxisset contio eius ad me est adlata, in qua petere coepit a militibus ut se trans Alpis sequerentur ; sibi cum M. Lepido convenire. succlamatum est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare coeperunt ut Pollentiam iter facerent. Cum sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit.

hac re mihi nuntiata statim quinque cohortis Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli. Hora ante praesidium meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus. sane quam sum gavisus ; in hoc enim victoriam puto consistere ---

Scr. Cularone in Allobrogibus circ. iv Id. Iun. a. 711 (43).PLANCVS ET D. BRVTVS SENA TVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE

--- in spem venerant, quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis paris arbitrabantur neque ex Italia tam celeriter exercitum traici posse credebant. quos ipsi adhuc satis adroganter Allobroges equitatusque omnis, qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius posse confidimus. tamen si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei p. iniungant summa a nobis dabitur opera.