Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

alere iam milites non possum. Cum ad rem p. liberandam accessi, HS mihi fuit pecuniae cccc amplius. tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. septem numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare ; non, si Varronis thensauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III non. Mai. ex castris Dertona.

Scr. in castris in finibus Statiellensium prid. Non. Mai. a. 711 (43).D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI

eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam.