Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
consilia Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur. sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. haec quem ad modum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur timeo.
alere iam milites non possum. Cum ad rem p. liberandam accessi, HS mihi fuit pecuniae cccc amplius. tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. septem numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare ; non, si Varronis thensauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III non. Mai. ex castris Dertona.
eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam.
tu quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant. malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. non. Mai. ex castris finibus Statiellensium.
tris uno die a te accepi epistulas, unam brevem quam Flacco Volumnio dederas, duas pleniores, quarum alteram tabellarius T. Vibi attulit, alteram ad me misit Lupus. ex tuis litteris et ex Graecei oratione non modo non restinctum bellum sed etiam inflammatum videtur. non dubito autem pro tua ,singulari prudentia quin perspicias, si aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua illa praeclara in rem p. merita ad nihilum esse ventura. ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium.
qui si ita se habet ut, quem ad modum audiebam de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse. itaque homines alii facti sunt ; non nulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis ; opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant. omnino est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate per quem eam consecutus sit ; sed tamen providendum est ne quae iusta querela esse possit. res se sic habet : is bellum confecerit, qui Antonium oppresserit. hoc quam vim habeat te existimare malo quam me apertius scribere.