Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit. satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror ; scio enim cui scribam.

revertor nunc ad Antonium. qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. hoc accessit manus Ventidi, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit. est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio.